I nomi dei casi - Studentville

I nomi dei casi

Casus a cadendo dicti sunt; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum res nominamus, ut “magister”. Genetivus, quia per eum genus rerum quaerimus, ut “magistri filius” vel quod rem significamus, ut “magistri liber”. Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut “da librum magistro”. Accusativus quia per eum virum accusamus, ut “accuso magistrum”. Vocativus, quia per eum virum vocamus, ut “o magister”. Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut “aufer a magistro”.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti