I poeti sono sacri - Studentville

I poeti sono sacri

Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrinà et praeceptis et arte constare: poetam natura valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas, quod quasi deorum dono atque munere commendati nobis sunt. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, poëtae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos, qui instituti sumus rebus optimis, non poëtarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt: permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti