I primi tre giorni della creazione - Studentville

I primi tre giorni della creazione

In principio creavit Deus caelum et terram. Quod terra autem erat vacua, et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei errabat super aquas. Dixitque Deus: «Erit lux». Et creata est lux. Et vidit Deus lucem bonam et divisit Deus lucem ac tenebras. Appellavitque Deus lucem diem et tenebras noctem. Fuit vespere et mane. Dixit quoque Deus: «Erit firmamentum in medio aquarum et dividet aquas ab aquis». Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab eis, quae erant super firmamentum. Et ita evenit. Vocavitque Deus firmamentum caelum. Et fuit vespere et mane. Dixit vero Deus: «Congregabuntur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et apparebit arida». Evenitque ita. Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti