I primi tre imperatori - Studentville

I primi tre imperatori

Octavianus victoriam placide exercuit et Augustum cognomen habuit; Augustus adiecit imperio Raetiam Illyricumque ac pacavit exterorum populorum ferociam nisi Germaniae; vicerat Antonium et post Numam Ianum clauserat; nam bella quiescebant. Is morbo in Campano oppido, Nola, consumptus est. Dein Claudius Tiberius in Augusti liberos redactus erat et imperium obtinuit: subdolus et occultus, saepe simulabat; Tiberii ingenium validum erat, sed post bona initia deinde perniciosus fuit atque multa cum saevitia punivit viros integros, suos externosque. Is in Capreas insulam se confugit. Igitur Claudius Tiberius morbo aut insidiis oppressus est et Caius imperio deligitur; Caius cognominatus erat Caligula. Per filiam proavus Augustus et familià maternà Agrippa, Drusus, Caii avi erant.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti