I successi di Augusto - Studentville

I successi di Augusto

Bis ovans triumphavi, tres egi curules triumphos et appellatus sum viciens et semel imperator. Quia autem plures triumphos mihi senatus decreverat, iis supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio. Ob res prospere gestas a me aut per legatos meos auspiciis meis terrà marique quinquagiens et quinquiens decrevit senatus supplicationem deorum immortalium. Dies autem, cum ex senatus consulto supplicatum est, fuerunt DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti