Il cavallo di Troia - Studentville

Il cavallo di Troia

Achivi Troiam oppidum non exspugnabant; ita Epeus, praecepto Minervae, equum magnum et ligneum construebat; in amplo equi alvo colligebantur strenui Graeci viri: Menelaus, Ulixes, Diomedes, Thessander, Sthenelus, Neoptolemus et multi alii. Graeci in equo scribebant «Danai Minervae dono dant» castraque traducebant in Tenedum insulam. Troiani Graecorum fugam videbant et magnam laetitiam habebant. Priamus sic imperabat: «Ilii incolae, equus in templum Minervae ducetur et ludi magno cum gaudio celebrabuntur». Cassandra autem, Priami filia, sic exclamabat: «In equo sunt inimici, oppidum Troianum delebunt». Sed Troiani Cassandram non audiebant et filiae Priami verba vera non putabant; sic in templo Minervae equum statuebant. Troiae incolae propter oblectamenta atque vinum arto somno opprimebantur; equus a Sinone, infido Graeco, aperiebatur et viri Achivi erumpebant: portarum vigilias occidebant sociosque in oppidum admittebant et Troiam exspugnabant.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti