Il Fariseo e il Pubblicano - Studentville

Il Fariseo e il Pubblicano

Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus, stans, haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo”. Et publicanus, a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. Dico vobis: descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti