il filosofo Aristippo - Studentville

il filosofo Aristippo

Aristippus, qui inter Cyrenaicos philosphos excellentissimus habetur, naufragio eiectus ad Rhodiensium litus, cum geometrica schemata animadvertisset in arena descripta, exclamavisse dicitur ad comites suos: <>. Statimque in oppidum Rhodum contendit et ad gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans a civibus muneribus est donatus ut non tantum se ornaret, des etiam eis qui cum eo una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent, ad victum praestare posset. Cum autem eius comites in patriam reverti statuissent interrogarentque eum quidnam vellet domum propinquis renuntiari, tunc sic respondisse dicitur: <>. Namque ea vera praesidia vitae dicunturm quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutationes neque belli vastationes aut pinatarum et praedonum incursiones possint nocere.

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti