Romulus urbem condidit et ex nomine suo Romam vocavit; postea multitudinem finitimorum recepit, centum suasores elegit et senatores nominavit propter senectutem. Sed Romulus et populus Romanus uxores non habebant. Quare invitaverunt ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes et earum virgines rapuerunt. Annos triginta septem Romulus regnavit: postea in tempestate periit et transiit ad deos. Quare populus eum consecravit. Deinde in Urbe senatores imperaverunt per unum annum, antequam Romani Numam Pompilium regem creaverunt.

Traduzione

Romolo fondò la città e la chiamò Roma dal suo nome; poi accolse la moltitudine dei popoli vicini, elesse cento consiglieri e li chiamò senatori per l’anzianità. Ma Romolo e il popolo romano non avevano mogli. Perciò invitarono agli spettacoli ludici i popoli vicini alla città di Roma e rapirono le loro fanciulle. Romolo regnò per trentasette anni: poi morì in una tempesta e salì tra gli dei. Perciò il popolo lo consacrò. Poi i senatori governarono a Roma per un anno, prima che i Romani proclamassero re Numa Pompilio.