Il giovane ricco - Studentville

Il giovane ricco

Narrant adulescentem ad Iesum tetendisse et unam interrogationem fecisse Domino suo: «Magister bone, quid boni necesse est me facére, ut habeam vitam aeternam?» Iesus monuit ne ille mandata omitteret et ita vitam veram haberet. Dicunt igitur illum adulescentem mandata cognoscére optavisse et Iesum sic respondisse: «Oportet te non homicidium facére, non adulterare, non furtum facére, non falsum testimonium dicére. Praeterea opus est te honorare patrem tuum et matrem tuam et diligére proximum tuum sicut te ipsum». Autem dixit illi adulescens se ab iuventute sua semper custodivisse omnia praecepta quae Iesus memoraverat et rogavit: «Nihil adhuc mihi deest?» Sed tradunt Iesum respondisse: «Vade, vende quae habes et da pauperibus, et perfectus eris et habebis thesaurum in caelo! Veni et sequere me!» Postquam audiverat autem adulescens verbum, tradunt eum tristem discessisse; erant enim ei multae possessiones quas iuvenis magni aestimabat quibusque haerebat. Et constat Iesum autem discipulos monuisse divitem difficulter intraturum esse in regnum caelorum.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti