Il giudizio di Paride - Studentville

Il giudizio di Paride

Cum Thetis Peleo nupsit, ad epulum omnes dei convocati sunt praeter Eridem, id est Discordia; quae cum postea supervenerat nec admittebatur ad epulum, ab ianua misit in medium malum dicitque: «Quae est formosissima, attollet». Quia Iuno, Venus et Minerva formam sibi vindicabant, inter eas magna discordia fuit. Iuppiter imperat Mercurio: «Duc eas in Idam montem ad Alexandrum Paridem eumque iube iudicare». Cui Iuno promisit: «Secundum me iudica et in omnibus terris regnabis, divitem praeter ceteros te praestabo». Minerva autem sic dixit: «Si inde victrix discedam, fortissimus inter mortales et omni artificio scius eris». Venus autem Helenam Tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum in coniugium promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam iudicavit; ob id Iuno et Minerva Troianis fuerunt infestae. Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit cum ancillis Aethra et Thisadie, quas Castor et Pollux captivas ei assignaverant, aliquando reginas.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti