Il giudizio di Paride - Studentville

Il giudizio di Paride

Iuppiter, cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnes deos convocasse, excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in medium malum, dicens: “Quae est formosissima, attollat”. Iuno, Venus, Minervam formam sibi vindicare coeperunt, inter quas magna discordia orta, Iuppiter imperat Mercurio ut deducat eas in monte Ida ad Alexandrum Paridem, eumque iubet iudicare. Cui Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum regnaturum; Minerva, si inde vinctrix discederet, fortissimum inter mortales futurum esse; Venus autem Helenam, Tyndarei filiam, formosissimam omnium mulierum, se in coniugium dare promisit. Paris Venerem pulcherrimam esse iudicavit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti