Il maestro ideale - Studentville

Il maestro ideale

Ludi magister sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac id existimet: ille succedet in eorum locum, a quibus sibi liberi commissi erunt. Ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ita nec odio nec contemptui occurret. Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam saepius monuerit, rarius castigabit. Minime iracundus sit, nec tamen eorum, quae corrigenda erunt, dissimulator, simplex cum disciplinam suam docet, semper diligens, assiduus, non immodicus. Pueris qui eum rogabunt libenter respondeat, roget ultro eos qui non rogabunt nec disceptationibus intererunt. In discipulorum dictionum laudibus nec malignus nec effusus sit, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emendationibus non acerbus minimeque contumeliosus sit; nam multi discipuli studium deserunt, quod ludi magistri interdum sic obiurgant quasi oderint. Ipse multa cotidie dicat, quae secum auditores memorent.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti