Il nome proprio - Studentville

Il nome proprio

Nomen dicitur quasi notamen; nam nobis vocabulo suo nomen res notas efficit. Propria nomina unius enim tantum personam significant. Genera propriorum nominum quattuor sunt: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen nomini praeponitur, ut “Lucius”, “Quintus”. Nomen notat genus, ut “Cornelius”; Cornelii enim omnes4sunt in eo genere. Cognomen nomini coniungitur, ut “Scipio”. Agnomen vero est nomen quod accedit, ut “Metellus Creticus” qui Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem nomini cognitionis causà superadicitur et cum nomine est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti