Il popolo romano ha costruito un impero grandissimo - Studentville

Il popolo romano ha costruito un impero grandissimo

Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, qui magnitudinem imperii cum annis comparat, aetatem ultra putet. Ita late per orbem terrarum arma cirumvexit, ut qui res illius legunt non unius populi, sed generis humani facta condiscant. Tantis in laboribus periculisque iactatus est, ut ad eius imperium contendisse Virtutem et Fortunam appareat. Qua re, tamen, quia sibi obstat magnitudo rerumque diversitas aciem intentionis abrumpit, faciam quod solent qui terrarum situs pingunt: in brevi quasi tabellà totam eius imaginem amplectar.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti