Il primo trionfo dei Romani sul mare - Studentville

Il primo trionfo dei Romani sul mare

Cum Duilius Corneliusque consules essent, populus Romanus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem velocitas classis comparationis victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagensimum diem quam caesa silva, centum sexaginta navium classis in anchoris stetit et omnes non arte comparatas, sed munere deorum conversas in naves atque mutatas arbores esse arbitrabantur. Proelii vero forma mirabilis fuit, cum eas celeres volucresque hostium naves Romanorum naves graves tardaeque comprehenderent. Iniectae sunt enim ferreae manus machinaeque validae, quae ante certamen multum ab hoste derisae sunt, coactique hostes sunt quasi in solido decernére. Victor ergo apud Liparas cum mersa aut fugata hostium classis esset, primum illum maritimum egit triumphum.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti