Il re Numa Pompilio - Studentville

Il re Numa Pompilio

Succedit Romulo rex Numa Pompilius, qui secundus imperium Romanum rexit: sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit et pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia creavit. Annum autem in duodecim menses dividit, fastos dies nefastosque discripsit; Numa praeterea ancilia atque Palladium, secreta imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, honoravit. In primis focum Vestae virginibus dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret: omnia fecit et decrevit quasi consilio deae Egeriae, quo magis barbari acciperent quae decreverat. Denique ferocem populum humanum civilemque fecit, ut Romani, postquam vi et iniurià occupaverant imperium, id nunc religione atque iustitià gubernarent et in humanitate crescerent.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti