Il settimo e ultimo re - Studentville

Il settimo e ultimo re

L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens non longe ad urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit. Postea, Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, violasset, ea in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti