Il topo di campagna e il topo di città - Studentville

Il topo di campagna e il topo di città

Olim rusticus musculus in villulam suam urbanum musculum invitavit eique multa rustica cibaria praebuit. Urbanus autem musculus, suis delicatis cibis assuetus, qui ei a viris pecuniosis dabantur, cum superbia ligurriebat quod magna munificentia amicus eius apponebat. Demum urbanus musculus dixit: «In urbem apud viros mecum venies beatusque inter gaudia vives, vitae brevitatis conscius». Statim rusticus musculus e casa rapidus exsiluit et cum novo socio in urbem contendit. Noctu in magnificis aedibus marmoreis et quae purpura refulgebant constiterunt. Rusticus musculus, nova sua fortuna laetus, insuetos delicatosque cibos summo gaudio degustabat eorumque fragrantiam laudabat; at repente terrore perculsus est: nam canes infesti latrabant et nimius strepitus tablinum et cubicula usque ad cameram replebat. Tum rusticus musculus dixit: «Vale, mi amice, te saluto! Urbanae vitae aptus non sum. In villulam meam revertere praeopto, ab insidiis tutus, frumento et meis parcis cibis contentus».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti