Imprese di Amilcare, padre di Annibale - Studentville

Imprese di Amilcare, padre di Annibale

Hamilcar, Hannibalis pater, cognomine Barca, Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia exercitui praeerat. Quia ante eius adventum et mari et terrà male res gerebantur Carthaginiensium nonnullos iam annos, is, ubi adfuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit saepeque e contrario, ubi ei occasio data erat, lacessivit semperque superior discessit. Postea, postquam paene omnia in Sicilia Poeni amiserant, Hamilcar Erycem optime defendit. Interim Carthaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati sunt ideoque statuerunt belli facére finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris, qui belli cupiditate flagrabat, tamen pace Carthagini profuit, quod patria, exhausta sumptibus, diutius calamitates belli tolerare non poterat.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti