Imprese di Cimone - Studentville

Imprese di Cimone

Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, celeriter ad principatum pervenit. Habebat enim eloquentiam, summam liberalitatem, magnam prudentiam in iure civili et in re militari, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat. Itaque Cimon et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum valuit auctoritate. Primum, imperator apud flumen Strymona, magnas copias Thracum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque (e li) complures Athenienses in colognam misit. Postea, apud mycalem Cypriorum et Phoenicum classem devictam cepit eodemque die (e nel medesimo giorno) etiam in terra vicit. Namque, hostium navibus captis, statim ex classe copias sua eduxit barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit. Hostibus disiectis, magna praeda exornatus, domum revertens, quod iam nonnullae (alcune, nom.) insulae propter acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire coegit. Scyrum quam (la quale, acc.) Dolopes incolebant, quod contumacius se gesserant, vaquefecit, sessores veteres urbe insulaque eiecit, agros civibus divisit.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Cimon) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti