Post Tulli regis mortem res, ut a patribus institutum iam inde ab initio erat, ad patres reverterat qui interregem nominaverant. Cum comitia haberentur, Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuerunt auctores. Numae Pompili regis nepos erat Ancus Marcius, qui filià genitus erat. Cum regnare inciperet, avitae gloriae memor, quia Tulli regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, cum neglectae religiones essent aut prave cultae essent, Ancus Marcius longe antiquissimum sacra publica facére ut ab Numa instituta erant putavit et pontificem omnia ea ex commentariis regiis in album elata in publico proponére iubet. Igitur Latini cum quibus sub Tulli regno foedus ictum erat sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent Romanis, qui res repetebant, superbe responsum reddunt, quia desidem Romanum regem inter sacella et aras occupaturum esse regnum putabant.
- Letteratura Latina
- Lingua Magistra 1
- Versioni dai Libri di Esercizi