La cacciata di Tarquinio il Superbo - Studentville

La cacciata di Tarquinio il Superbo

Septimus atque ultimus Romanorum regum fuit Lucius Tarquinius Superbus, qui Volscos vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit quas Romano imperio addidit. Postquam cum Tuscis pacem fecerat, templum Iovi in Capitolio aedificavit. Postea, cum Ardeam oppugnabat, civitatem quae in octavo decimo miliario ab urbe Roma posita erat, imperium perdidit. Nam filius eius Tarquinius iunior vim attulit nobilissimae feminae Lucretiae, Collatini uxori et ergo patri nocuit. Postquam Lucretia ob ignominiam in omnium conspectu se occidit, Brutus, propinquus Tarquinii, populum Romanum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque, dum civitatem Ardeam cum rege oppugnat, Tarquinium Superbum reliquit qui tunc venit ad urbem, ubi autem portae clausae erant, et ergo exclusus est: cum uxore et liberis suis fugit, postquam imperaverat annos quattuor et viginti.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti