La colonizzazione greca - Studentville

La colonizzazione greca

Postquam Athenienses in Euboea Chalcidem et Eretriam per colonos occupaverunt et Lacedaemonii in Asia Magnesiam, Chalcidenses per Atticos duces, Hippoclem et Megasthenem, Cumas in Italia condiderunt. Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Tales urbes eximiam semper in Romanos fidem habuerunt et nobilitate ac amoenitate sua dignissimae a Romanis existimatae sunt. Vires autem veteres earum urbium etiam hodie magnitudo ostentat moenium. Sequenti tempore, cum magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium, novas sedes quaeritabat, in Asiam se effudit. Nam et Iones, qui Athenis venerant, nobilem partem regionis maritimae occupaverunt, quae hodieque appellatur Ionia, urbesque constituerunt Ephesum, Miletum, Colophonem, Prienem, Lebedum, Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario occupaverunt Myuntem, Erythram insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. Et mox Aeolii, postquam a Graecia discesserunt et longe erraverunt, non minus inlustres obtinuerunt locos ubi claras urbes condiderunt, quas appellaverunt Larissam, Myrinam Mytilenasque et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti