La dea Cerere - Studentville

La dea Cerere

Ceres, Iovis soror, magnos honores ab antiquis accipiebat, quod ingentia beneficia hominibus tribuerat. Olim homines, qui in silvis habitabant et ingenti ferocià erant, bestiarum carne vivebant: veteribus enim temporibus leges communes agrorumque cultura ignorabantur. Tali aetate dea Ceres ferocium hominum mores sapienti consilio commutavit; a dea enim urbes aedificatae sunt, scelera turpia legibus minuta sunt, agrorum et arborum cultura sapienti diligentià monstrata est. Tali modo homines castaneas molles, poma utilia frugesque copiosas collegerunt et Cererem frugum deam coluerunt. Postea multos annos felices in vicis et in urbibus sedes stabiles e ligno vel lapide habuerunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti