La dea Cura crea l'uomo - Studentville

La dea Cura crea l'uomo

Cura, quae fluvium tranabat, vidit cretosum lutum, sustulit cogitabunda et finxit hominem. Intervenit Iuppiter; Cura homini spiritum dare desiderabat, quod facile ab Iove impetravit. Cui Cura nomen suum imponére optabat, sed Iuppiter prohibuit suumque nomen ei dabat. De nomine Cura et Iovis disceptabant, sed surrexit et Tellus suumque nomen ei imponebat, quandoquidem corpus suum praebuerat. Sumpserunt Saturnum iudicem; quibus Saturnus sic iudicavit: «Tu, Iuppiter, quoniam spiritum dedisti, animam post mortem accipe; Tellus, quoniam corpus praebuit, corpus recipito. Cura quoniam prima eum finxit, in vita eum possidebit; sed quoniam de nomine eius controversia est, homo vocabitur, quoniam ex humo est factus».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti