La disfatta di Canne - Studentville

La disfatta di Canne

Magna fuit Romanorum clades apud Cannas, ubi tum undique milites effuse fugiebant. Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum Cannas perfugerunt, qui autem extemplo a Carthalone1atque Carthaginiensibus equitibus circumventi sunt. Consul alter cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia et septigenti equites caesi sunt, in quibus ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares praetoriique. Captivi post eam pugnam Cannensem tria milia peditum et equites mille et quingenti numerati sunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti