La fattoressa ideale - Studentville

La fattoressa ideale

Vilicae officia multa sunt. Bona enim vilica luxuriosa non erit. Vicinas vel amicas suas in villa non recipiet neque ambulabit extra villam neque foris cenabit. Sacras caerimonias sine iussu dominae non faciet. Semper munda erit: villam suam dispositam atque mundam servabit. Saepe deos orabit pro totius familiae copia. Vilicum maritum suum semper colet amabitque. Operas bene perficiet. Gallinas multas habebit, uvas et sapam in cella vinaria diligenter servabit. Familiae epulae a vilica parabuntur et a servis et ancillis bona farina triticea in pistrino efficietur.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti