La formica e la mosca - Studentville

La formica e la mosca

Olim formica et musca acriter in agro contendebant; musca enim magna cum superbia sic dicebat: «Cur te mecum comparas? Ego in mundo inter marmoreas columnas aureasque aras vivo, templa perlustro; tum in locum ubi semper sunt hostiae celeriter advenio extaque praegusto. Ego saepe in regio solio sedeo et magno cum gaudio matronarum candida membra permulceo». Sed formica sic muscae respondet: «Importuna invisaque semper es atque eris viris matronisque, musca. Aras frequentas sed, cum in templa deum venis, semper viri te abigunt, atque cibos malos semper edis. Ego autem sedula aestate frumentum congero; postea hiems cum algidis ventis venit et ego cibum meum copiosum edo. Tu contra aestate me semper lacessis, autumno siles et hieme bruma te occìdit». Describit fabella et viros indoctos qui falsis verbis se ornant et illos qui vitam obscuram sed operosam et honestam degunt et modestiae exemplum dant.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti