La frugalitas dei Romani - Studentville

La frugalitas dei Romani

Antiqui Romani ad sobriam vitam apti erant: eorum divitiae modicae erant, sed magna cum concordia vivebant, patriam colebant, hostias deis deabusque in templorum aris immolabant. Non solum arma tractabant et inimicos repellebant, sed etiam seduli agricolae erant et suam vitam parcam et probam degebant. Magna industria suos agros aratris subigebant, frumentum serebant, fossis arva irrigabant. A feminis earumque viris rusticae operae explicabantur et a pueris capellae ad pabula propellebantur. Romani agricolae, qui modico cibo contenti erant, in suis parvis tuguriis habitabant neque nimia commoda optabant. Pater familias filiis filiabusque summae innocentiae prima exempla praebebat, quia minime lautitiam quaerebat, et in liberos severum suum imperium tenebat. Roma, dum Romani suos agros amabant, magna erat. Deinde, propter divitiarum humanum desiderium, imperii incolae multis vitiis capti sunt, quae eorum animos corruperunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti