La grande vittoria sui Germani - Studentville

La grande vittoria sui Germani

Caesar a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium erat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes post pugnae signum impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt; itaque spatium non dabatur et nostri pila in hostes non coniciebantur. Deinde pila relicta sunt, comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalangem fecerunt et impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri, qui in phalangem insiluerunt et scuta manibus revellebant et desuper vulnerabant. Quia hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta erat, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id animadverterat P. Crassus adulescens qui equitatui praeerat et, quod expeditior erat quam ii, qui inter aciem erant, tertiam aciem nostris misit. Ita proelium restitutum est atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugére2destiterunt, quam3ad flumen Rhenum pervenerunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti