La guarigione del paralitico - Studentville

La guarigione del paralitico

Iesus ascendit in naviculam et transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce portabant ei paralyticum qui iacebat in lecto. Et quia vidit Iesus fidem illorum, dixit paralytico: «Confide,1fili; remittuntur peccata tua». Et ecce scribi dixerunt intra se: «Is blasphemat». Et quia viderat Iesus cogitationes eorum, dixit: «Cur2cogitatis mala in cordibus vestris? Est enim facilius dicére: «Dimittuntur peccata tua», aut dicére: «Surge et ambula»? Tunc dixit paralytico: «Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam». Et surrexit et venit in domum suam. Turbae autem, quae id viderant, timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti