La nobile attività dello scriba - Studentville

La nobile attività dello scriba

Quondam filiis suis parens, qui scribae artem exercebat, scribarum vitam laudabat: «Scriba sum: vos quoque, pueri, scribae estote! Beati sine dubio eritis; vestram igitur artem laudate! Agricolae enim aut nautae aut poëtae aut athletae beati sicut collegae nostri certe non sunt neque erunt. Nam aridam humum arant agricolae nec semper poma legunt autumno, quod multis pluviis flumina agros interduminundant et cibariorum penuria est.Magnam praetereafrumenti copiam agricolae domino, qui praedia possidet, semper dant: itaque non semper in pulchrarum ficorum umbra otio gaudent, sicut a multis scriptoribus scriptum est. Nautae ad longinqua litora Aegypti aut Asiae saepe navigant inter maris undas et magnas procellas, at saepe quietem optant; interdum etiam cum saevis piratis pugnant et multi mortem occumbunt. Athletis numquam otium est. Claris poëtis multae lauri sunt semperque erunt, sed cibum non dant lauri. Pueri, scribae ergoeste et manete: negotia curabitis domini vestri qui vos laudabit et magnam pecuniam vobis semper parabit».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti