La parabola delle vergini sagge e delle vergini stolte - Studentville

La parabola delle vergini sagge e delle vergini stolte

Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae acceperant lampadas suas et venerunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque providae; sed quinque fatuae acceperunt lampadas sed non sumpserunt oleum secum, providae vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Quia autem moram faciebat sponsus, dormitaverunt virgines et dormierunt; media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus venit, venite obviam ei». Tunc surrexerunt virgines illae et ornaverunt lampades suas; fatuae autem providis dixerunt: «Date nobis oleum vestrum quia lampades nostrae extinguuntur». Responderunt providae: «Oleum non sufficiet nobis et vobis; vadite potius ad venditores et emite oleum vobis». Virgines fatuae ad venditore contenderunt et venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Postremo veniunt et reliquae virgines et dicunt: «Domine, domine, aperi ianuam nobis». At ille respondet: «Amen, dico vobis: nescio vos». Vigilate itaque quia nescitis diem neque horam.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti