La stoltezza di re Mida - Studentville

La stoltezza di re Mida

Quis fortunatior, at stultior quoque rege Mida fuit? Nam Mida, avidissimus Phrygiae rex, a diis incredibilem facultatem consecutus est: quae tangebat, in aurum mutabat. Qua facultate laetus, plurima in aurum mutavit et ingentes divitiae ab eo congestae sunt. Ita beatissimum omnium se esse fatebatur. Sed quid brevi tempore accídit? In aurum mutabat etiam cibos; qua re non solum victu carebat, sed suam felicitatem cito amisit et oblitus est. Quod eum omnium hominum miserrimum reddidit. Tum ad pristinam vitae condicionem reverti desideravit deosque oravit: «Qua calamitate a vobis opprimor? Ut e tali miseria me eripiatis vos hortor!» Tum, deorum monitu, se in flumen Pactolum demisit atque illa terribili facultate se liberavit. Qui semper divitias quaerére conantur, strenuae infelicitatis praeda sunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti