La Sventura di Perseo,Re di Macedonia - Studentville

La Sventura di Perseo,Re di Macedonia

Perseus, Macedoniae rex, iam in extrema pernicie propter imperitiam atque avaritiam in manus hostium, cum liberis et publico thesauro, venit.Paulus Aemilius autem, post claram victoriam apud pidnam, triumphum Romae celebravit. Per tres dies civibus magnificam spectaculi speciem praebuerunt currus: hi res magni pretii, vasa aurea et argentea, anea simulacra, artis opera, transportabant.Postremo Paulus in curru processit, corporis dignitate et senectute ipsa insignis. Post currum imperatoris incedebant victoris exercitus viri; deinde equitum turmae et peditum cohortes. Sed non solum Perseus triste documentum humanororumcasuum praebuit, ductus in catenis per urbem ante victoris currum; sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgidus. Nam, iisdem diebus triumphi, dux Romanus duorum filiorum funera vidit.

  • Latino
  • Le Ragioni del Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti