La vendetta di Latona - Studentville

La vendetta di Latona

Latona in Lyciam pervenerat, secum ferens Apollinem et Dianam infantes. Cum iter longum fuisset, siti magnopere axcruciabatur. Erat lacus in campo, et ad ripas eius multi rustici versabantur. Cum Latona terram genibus tetigisset, ut aquam hauriret, rustici deam impediverunt. Tum: “Cur – inquit Latona – me prohibetis? Oro vos, ut misericordes sitis et aquam mihi detis. Liberi mei non minus excruciantur quam ego ipsa. Hi infantes vos moveant, si ego vos movere non possum”. Verba deae rusticos non moverunt. Prohibent, contra, et minantur. Tum Latona irata: “Cum vos, – inquit – crudeles sitis, ego quoque crudelis ero; semper igitur in hoc lacus vivetis “. Quibus verbis dictis, illi omnes in aquam se praecipitant et in ranas mutati sunt.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti