L'agricoltura presso i Germani - Studentville

L'agricoltura presso i Germani

[Germani] agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne constat. Neque agri modum certum aut fines habent proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos agros gentibus cognationibusque hominum adtribuunt atque anno post alio sedem mutare cogunt. Eius rei multae patent causae: ne adsidua consuetudine capti studium belli agri culturà commutent; ne latiores fines parare studeant potentioresque humiliores ex possessionibus pellant; ne accuratiores domus aedificent ut frigora atque aestus vitent; ne exsistat pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque gignuntur; ut animi aequitate plebem contineant, quae
se videat tam divitem quam nobiles.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti