L'allodola e la volpe - Studentville

L'allodola e la volpe

Alauda quae in terra nidum componit, olim forte in silva improbam vulpeculam videt et ob timorem pennas ad ventum aperit, se in caelum levat et in alto saxo se ponit. «Salve,» dicit ei vulpecula, «cur me fugis? Abunde in pratis vel in agris vel in silvis est mihi cibus, grilli, scarabaei, locustarum copia; timère ergo non debes, ego te diligo propter quietum ingenium tuum et vitam probam. Ego tibi socia sum». Respondet tamen alauda: «Tu quidem bene praedicas: in terra non sum tibi par, sed in coelis. Cur ergo tu mecum in altum non venis? Tibi vitam meam in coelo committam: in terra pravis fiduciam non adhibebo».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti