Le avventure di Ulisse - Studentville

Le avventure di Ulisse

Ulixes ab Ilio Ithacam, patriam suam, navigabat; sed, undarum impulsu, apud Ciconas pervenit et Ismaron eorum oppidum, expugnavit et praedam sociis donavit. Inde ad Lotophagos , homines minime malos, pervenit; illi loton edebant: is cibus suavissum erat, sed omnium rerum,etiam carissimarum, oblivionem parabat.
Ab Lotophagis ad Cyclopem Polyphemum, Neptuni filium, crudelissimum inter omnes Cyclopas, navem duxit. Nulla belua immanior atque crudelior fuit Polyphemo: unum oculum hic in fronte gerebat; hominum corpora non minus quam ovium carnem vorabat; lac et vinum pariter hauriebat. Polyphemus Ulixem cum sociis in spelunca accepit et clausit: nam eos vorare cupiebat. Ulixes ingenii sui calliditate, se et socios felicissime liberavit.

  • Latino
  • Libro Corso di Lingua Latina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti