Le beatitudini - Studentville

Le beatitudini

Iesus vidit autem turbas et ascendit in montem; accesserunt ad eum discipuli eius; et Iesus docebat eos et dicebat: «Beati pauperes spiritu, quoniam eorum est regnum caelorum. Beati, qui lugent, quoniam consolabuntur. Beati mites, quoniam possidebunt terram. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Beati misericordes, quia ipsi1misericordiam habebunt. Beati mundi corde, quoniam Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati, qui persecutionem tolerant propter iustitiam, quoniam eorum est regnum caelorum. Beati estis quia maledixerint2vobis et vexaverint vos et dixerint omne malum adversum vos propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim vexati sunt prophetae, qui fuerunt ante vos».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti