Le divinità dei Galli - Studentville

Le divinità dei Galli

Gallorum nationes religionem non omittunt: deum maxime Mercurium colunt, cuius sunt plurima simulacra, et eum omnium inventorem artium aestimant, eum viarum atque itinerum ducem, eum ad quaestus pecuniae mercaturasque habère vim summam putant. Post Mercurium Apollinem et Martem et Iovem et Minervam colunt. De eis similem fere reliquis gentibus habent opinionem: nam censent Apollinem morbos depellére, Minervam operum atque artificiorum initia tradére, Iovem imperium caelestium tenère, Martem bella regére. Marti, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperunt et antea ei promiserant plerumque devovent; cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque praedas in unum locum vehunt. Multis in civitatibus similes tumulos locis consecratis conspicére licet.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti