Le fatiche di Ercole (I) - Studentville

Le fatiche di Ercole (I)

Hercules puer dracones duos, quos Iuno misit, in cunis necavit, unde primigenius est dictus. Leonem Nemaeum, quem Luna nutrivit in antro atrotum, necavit, cuius pellem pro tegumento habuit. Hydram Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus novem ad fontem Lernaeum interfecit. Hydram, quae tantam vim veneni habuit et homines necabat, Minervae auxilio interfecit et exinteravit et eius felle sagittas suas tinxit; itaque id, quod postea sagittis fixit, mortem non effugiebat, unde postea et Hercules periit in Phrygia. Aprum Erymanthium occidit. Cervum ferum in Arcadia cum cornibus aureis vivum ad Eurystheum regem adduxit. Aves Stymphalides in insula Martis, quae pennis suis iaculabantur, sagittis interfecit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti