Le Idi Di Marzo - Studentville

Le Idi Di Marzo

Ab ipsis civibus omnes honores Caesarem congesti sunt: eius imagines in templis, suggestum in curia, nomen mensis; praeterea eum patriae patrem appellaverunt et Antonius consul pro rostris ei regia insignia praebuit. Sed cives hos honores tamquam infulas in hostiam morituram cumulabant. Nam multorum invidia ipsam principis clementiam vicit: nam Brutus et Cassius in eius mortem conspiraverunt. Eodem die Caesaris uxor, quoniam in somnio de viri morte admonita erat, eum ut domi maneret imploravit. Tamen ille in curiam venit: coniurati ac senatores eum ante Pompei simulacrum petiverunt atque ter et vicies sicas in eius corpore defixerunt. Ita ille, postquam orbem civili cruore imbuerat, suo ipse sanguine curia implevit.

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti