Le imprese di Cesare - Studentville

Le imprese di Cesare

Svetonius in de vita divi Iuli Caesaris libro Caesarem gessisse autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere narrat. Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates in provinciae formam redegit, eique CCCC sestertium in singulos annos stipendii nomine inposuit. Ut Germanis, qui trans Rhenum incolunt, bellum indicére posset, primus Romanorum pontem fabricavit et eos maximis adfecit cladibus; bellum suscepit et cum Britannis ignotis antea; Caesarem Britannos superavisse et pecunias et obsides imperavisse traditum est; per tot uccessus ter nec amplius adversum casum expertus: in Britannia eius classis vi tempestatis prope ab sumpta est et in Gallia ad Gergoviam legio fusa et in Germanorum finibus Titurius et Aurunculeius legati per insidias caesi sunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti