Le rane chiedono un re I - Studentville

Le rane chiedono un re I

In Graecia Athenae aequis legibus florebant, at olim inverecunda libertas civitatem miscuit frenumque solvit pristinum licentia. Tum conspiraverunt factionum partes et arcem tyrannus occupavit Pisistratus. Propter miseram servitutem flebant Attici, qui aegre tolerabant insuetam sarcinam et adversam fortunam deplorabant; Aesopus talem tum fabellam narravit. Ranae, quae errabant in liberis paludibus, clamore magno regem ab Iove petiverunt: «Iuppiter, regem nobis mitte et dissolutos mores imperio compesce!» Deorum pater risit atque iis parvum tigillum dedit, quod subito vadi motu sonoque pavidas ranas terruit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti