Le rane chiedono un re II - Studentville

Le rane chiedono un re II

Ranae in limo iacebant diu, sed forte una tacite extollit e stagno caput et regem vidit; tum cunctas evocavit, quae sine timore certatim adnataverunt et supra lignum insiluerunt; tum tigillum contumeliis inquinaverunt, postea ad Iovem miserunt suos legatos qui alium regem rogaverunt: «Iuppiter, nobis donavisti vanum regem: alium mitte!» Tum deorum rex misit iis hydrum, qui dente aspero multas corripuit ranas. Frustra dolorem et mortem fugitaverunt; vocem timor praecludit. Furtim igitur Mercurio mandata ad Iovem5dederunt: «Iuppiter, miseris nobis succurre!6» Tunc contra deorum pater respondit: «Vestrum bonum non toleravistis, nunc malum tolerabitis». «Vos quoque, o Athenarum cives – dicit Aesopus – tyrannum sustinete, aliter aliud malum vobis comparabitis».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti