Le terme dei Romani - Studentville

Le terme dei Romani

Inter alia aedificia publica Romanis civibus fuerunt plurimae et celebratissimae thermae, ad quas quotidie incolarum maxima pars, divites patricii plebeiique pauperes, ob remissionis voluntatem conveniebant et ubi multa negotia etiam conficiebantur. Romae in thermis cives non solum lavabantur valetudinis necessitatibus, sed etiam in ludis gymnicis se exercebant; praeterea ante vel post balneum cum amicis disputabatur. Thermis, quarum in limine custodes stabant, varia loca erant; in frigidario frigida aqua perfundebatur, in calidario autem calida aqua adhibebatur; in tepidario, denique, inter frigidum et calidum balneum breviter consistebatur. Saepe in thermis veteres Romani etiam natatorias et palaestras inveniebant, ergo ea aedificia omnibus civibus ingenti utilitati voluptatique erant. Antiquae thermae modestae et parvae fuerunt; post Augusti principatum Romanis sumptuosae, amplae et exquisitae thermae fuerunt; inter alias magnificae et clarae fuerunt thermae Augustanae, quas imperator Caracalla apud Aventinum collem aedificavit et suae memoriae posteris reliquit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti