L'empietà di un tiranno - Studentville

L'empietà di un tiranno

Dionysius Syracusanus sacrilegiis suis iocosa dicta adiungére solebat: cum enim fanum Proserpinae Locris aggressus esset et spoliavisset et per altum secundo vento classe veheretur ut Syracusas reverteretur, deorum iram non verebatur, at ridebat et amicis «Videtisne?» – inquit – «Nonne bona navigatio a dis immortalibus sacrilegis tribuitur?» Detraxit etiam Iovi Olympio magni ponderis aureum amiculum, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornaverat, iniecitque ei laneum pallium dicens aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad omne tempus anni aptius. Dionysius Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod – ita adfirmabat – non convenit patrem Apollinem imberbem, filium barbatum conspici. Saepe, cum in fana ingressus esset, mensas argenteas atque aureas furatus est, et etiam Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat: «Eas accipio, non furor – dicebat -, quia stultum est non sumére ab iis, a quibus bona precamur, ea dona quae nobis porriguntur ut ea nos consequamur».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti