L'eruzione del Vesuvio - Studentville

L'eruzione del Vesuvio

Hora fere septima apparet in caelo nubes inusitata et magna, quae a Vesuvio monte ascendit. Iam cinis incidit, calidus et densus, iam pumices etiam nigrique et fervidi lapides de caelo cadunt. Interim e Vesuvio latae flammae altaque incendia relucent. Multi Pompeiani ad oram fugiunt propter periculi magnitudinem et quia vitam suam servare optant: cervicalia capitibus imponuntur et linteis constringuntur, ut munimentum adversus incidentia. Flammae et odor sulphuris, praenuntius flammarum, alios in fugam vertunt: nam tremor terrae perseverat et timor apud plebem cunctosque praevalet quia crebris vastisque tremoribus tecta nutant. Magna civium caedes evenit: multa milia Pompeianorum exspirant, quoniam ob vapores mortiferos animae intercluduntur; tota urbs mutatur et contegitur alto cinere tamquam nives cecidisset.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti